Latin memoriterek

nyomtatáshoz pdf formátumban letölthető innen

Martialis

Laudat, amat, cantat nostros mea Roma libellos,
     meque sinus omnes, me manus omnis habet.
ecce rubet quidam, pallet, stupet, oscitat, odit.
      hoc volo: nunc nobis carmina nostra placent.

Cicero

Ō tempora, ō mōrēs! Senātus haec intellegit, cōnsul videt; hic tamen vīvit. Vīvit? immō vērō etiam in senātum venit, fit pūblicī cōnsiliī particeps, notat et dēsignat oculīs ad caedem ūnum quemque nostrum. Nōs autem fortēs virī satis facere reī pūblicae vidēmur, sī istīus furōrem ac tēla vītēmus. Ad mortem tē, Catilīna, dūcī jussū cōnsulis jam prīdem oportēbat, in tē cōnferrī pestem, quam tū in nōs māchināris.

Ovidius

Res placet. Alter adit nemorosi saxa Palati,
alter Aventinum mane cacumin init.
Sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine. Pacto
statur, et arbitrium Romulus urbis habet.
Apta dies legitur, qua moenia signet aratro.
Sacra Palis suberant: inde movetur opus.

Vergilius

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus Laviniaque venit
litora, multum ille et terris iactatus et alto
vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram,
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem
inferretque deos Latio; genus unde
Albanique patres atque altae moenia Romae.

Phaedrus

Fame coacta vulpes alta in vinea
uvam appetebat summis saliens viribus.
Quam tangere ut non potuit, discedens ait:
"nondum matura est; nolo acerbam sumere".
Qui, facere quae non possunt, verbis elevant,
ascribere hoc debebunt exemplum sibi.